monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 1
Vetus Scripturae celebrata sententia est, esse pudorem, quo gloria inveniatur et gratia; et esse rursus pudorem, qui soleat parere peccatum. Cuius dicti veritas, quanquam satis ad omnium intelligentiam ipsa sui luceat claritate, mihi tamen, nescio quomodo in praesenti causa propius innotuit. Provocatus enim ad scribendum litteris tuis, quae miris hoc a me obsecrationibus flagitabant, diu fateor de responsione dubitavi: silentium mihi imperante verecundia. Cui tamen fortissime resistebat, et vim faciebat precum tuarum fidelis ambitio. Pugnabatque acriter cum haesitatione mea humilitas obsecrantis, et magna quadam fidei violentia, oris claustra pulsabat. Cumque sic animum in utroque nutantem, cogitatio diversa libraret, pene pudor exclusit officium. Sed me illa, quam supra posui, sapientis sententia, armavit ad depellendam inutilem verecundiam, et damnosum silentium resolvendum, cum utique ipsam scribendi causam tam honestam viderem esse, tam sanctam, ut peccare me crederem, si tacerem: illud mecum Scripturae reputans: Tempus tacendi, et tempus loquendi . Et iterum: Ne retineas verbum in tempore salutis . Et illud B. Petri: Parati semper ad satifactionem omni poscenti vos rationem .