monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 5, 147, 10
Sed forte blandiris tibi, quod a tali Episcopo Diaconus ordinatus es. Iam superius dixi, nec patrem pro filio, nec filium pro patre puniri. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur . Et Samuel habuit filios qui recesserunt a timore Dei, et abierunt post avaritiam et iniquitatem. Et Heli Sacerdos sanctus fuit; sed habuit filios, qui, ut in Hebraeorum volumine legimus, fornicabantur cum mulieribus in tabernaculo Dei, et in similitudinem tui, impudenter sibi Dei ministerium vindicabant . Unde et locus tabernaculi ipse subversus est et propter vitia Sacerdotum Dei, sanctuarium, destitutum est . Quanquam et ipse Heli dum est nimium lenis in filios, offendit Deum; tantumque abest, ut te valeat Episcopi tui iustitia liberare, ut timendum sit, ne propter te de solio suo corruens ὀπισθοτόνω pereat insanabili. Si Oza Levites Arcam Domini, quam portare ipse debuerat, quasi ruentem sustentare voluit, et percussus est: quid de te fututurum putas, qui stantem Arcam Domini praecipitare conatus es? Quanto magis Episcopus qui te ordinavit probabilis est, tanto tu amplius detestandus, qui talem hominem fefellisti. Solemus mala domus nostrae scire novissimi, ac liberorum et coniugum vitia, vicinis canentibus, ignorare. Noverat te omnis Italia. Universi te stare ante altare Christi ingemiscebant. Nec tu tam callidus eras, ut prudenter tua vitia celares. Sic aestuabas, sic subantem te et lascivientem huc atque illuc rapiebat voluptas, ut quasi quosdam triumphos, palmamque vitiorum de expletis libidinibus sublevares.