monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 147, 9
Quid neglecto vulnere proprio, alios niteris infamare? Quid me bene tibi et sedulo consulentem, quasi phreneticus morsu lace ras? Esto, ego flagitiosus sim, ut vulgo iactitas saltem mecum age poenitentiam; criminosus, ut simulas, imitare lacrymas criminosi. Num mea peccata virtutes tuae sunt? An malorum tuorum putas solatium, si multos tui similes habeas? Fluant paululum de oculis lacrymae intersericum et linteamina, quibus tibi videris fulgidus et formosus; intellige te nudum, conscissum, sordidatum , mendicantem. Nunquam est sera poenitentia. Quamvis de Ierosolymis descenderis, et sis in itinere vulneratus, inde te Samaritanus impositum iumento, curandumque ad stabulum referet. Sed et si mortuus iaces in sepulcro, tamen et foetentem Dominus suscitabit. Imitare saltem caecos illos, propter quos Salvator dimittens domum suam et haereditatem suam, Iericho venit. Sedentibus in tenebris et umbra mortis lux orta est eis, Qui postquam praeterire Dominum cognovissent, ceperunt clamare, dicentes: Fili David, miserere nostri. Poteris et tu videre, si clames; si accitus ab eo, sordida vestimenta proiicias. Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris, et tunc scies ubi fueris . Tangat modo cicatrices tuas, pertractet luminum quondam tuorum vestigia. Licet ab utero sic genitus sis, et in delictis conceperit te mater tua, asperget te hyssopo, et mundaberis: lavabit te, et super nivem dealbaberis. Quid incurvus terrae haeres, et totus in coeno iaces? Illa quam decem et octo annis Satanas vinxerat, postquam a Salvatore curata est, coelum erecta suspexit. Quod ad Cain dictum est, tibi dictum puta, Peccasti, quiesce : Quid longius recedis a-facie Dei, et habitas in terra Naid? Quid totus in salo fluctuas, nec statuis supra petram pedem tuum? Cave ne te Phinees cum Madianitide fornicantem seiromaste configat. Quid postquam Thamar virginem frater et consanguineus polluisti, versus in Absalom, occidere eum cupis, qui te rebellantem plangit et mortuum? Clamat contra te sanguis Nabuthae: et vinea Iezrael, hoc est, seminis Dei; quam in hortum voluptatum, lasciviae olera convertisti, dignam de te ultionem reposcit. Mittitur tibi Elias, tormenta et interitum nuntians. Incurvare, et sacco vestire paulisper, et de te poterit dicere Deus: Vidisti, quia reveritus fuerit Achab a facie mea? Non superducam malitiam in diebus eius .