monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 147, 8
Iaces itaque advolutus genibus meis, et heminam, ut tuis verbis utar, sanguinis deprecaris, Et, o te miserum, neglecto iudicio Dei, me tantum quasi vindicem times! Ignovi fateor; quid enim aliud possum tibi facere, Christianus? Hortatus sum ut ageres poenitentiam, et in cilicio et cinere volutareris, ut solitudinem peteres, ut viveres in monasterio, ut Dei misericordiam iugibus lacrymis implorares. At tu bonae spei columen, excetrae stimulis inflammatus, factus es mihi in arcum perversum, et contra me conviciorum sagittas iacis. Inimicus tibi factus sum, vera dicens. Non dolebo de maledictis; quis enim nesciat, nihil nisi flagitiosum tuo ore laudari? Hoc plango, quod te ipse non plangis, quod te non sentis mortuum ; quod quasi gladiator paratus libithynae, in proprium funus ornaris. Amiciris linteis, digitos annulis oneras, dentes pulvere teris, raros in rubenti calvaria digeris capillos: taurina cervix toris adipeis intumescens, nec quia propter libidinem fracta est, inclinatur. Super haec, unguenta fragras, mutas balneas, et contra renascentes pilos pugnas; per forum ac plateas, nitidus ac politus amator incedis. Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere. Convertere miser ad Dominum, ut ad te Dominus convertatur. Age poenitentiam, ut et ille agat poenitentiam super omnibus quae locutus est malis ut faceret tibi.