monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 147, 7
O funestos oculos meos! o diem illum omni maledictione dignissimum, in quo epistulas illas tuas, quas hucusque retinemus, consternata mente legi! quae ibi turpitudines? quae blanditiae? quanta de condicto stupro exultatio? Haeccine Diaconum, non dicam loqui, sed scire potuisse? Ubi miser ista didicisti, qui in Ecclesia te nutritum esse iactabas? Nisi quod in eisdem epistulis iuras te nunquam pudicum, nunquam fuisse Diaconum. Si negare volueris, manus tua te redarguet ipsi apices proclamabunt, Habeto interim lucrum sceleris, non possum tibi ingerere quae scripsisti.