monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 147, 6
Videamus igitur, tu vir bone inter ista quid feceris. Futuro matrimonio, in spelunca illa venerabili, quasi quosdam obsides accipis capillos, sudariola infelicis, et cingulum, dotale pignus, reportas , iurans ei te nullam similiter amaturum. Deinde curris ad pastorum locum, et Angelorum desuper strepitu concinente, in eadem verba testaris. Nihil dico amplius, quod in oscula rueris, quod amplexatus sis. Totum quidem de te credi potest, sed veneratio praesepis et loci non me sinunt plus credere, quam te voluntate tantum et animo corruisse. Miser: nonne quando in spelunca cum virgine stare cepisti, caligaverunt oculi, lingua torpuit, conciderunt brachia, pectus intremuit, nutavit incessus? Post Apostoli Petri Basilicam, in qua Christi flammeo consecrata est: post Crucis et Resurrectionis et Ascensionis Dominicae sacramenta, in quibus rursum se in monasterio victuram spoponderat, audes crinem accipere tecum noctibus dormiturae , quem Christo messuerat in spelunca? Deinde a vespere usque mane fenestrae illius assides, et quia propter altitudinem, haerere vobis cominus non licebat, per funiculum, vel accipis aliquid, vel remittis. Vide quanta diligentia Dominae fuerit, ut nunquam virginem, nisi in Ecclesia videris: et cum talem uterque vestrum habuerit voluntatem, nisi per fenestram nocte facultas vobis non fuerit colloquendi. Oriebatur tibi, ut postea didici, sol invito. Exanguis, marcidus, pallidus, ut suspicione omni careres, Evangelium Christi, quasi Diaconus lectitabas. Nos pallorem ieiunii putabamus, et exangue os contra institutum ac morem tuum, quasi confectum vigiliis mirabamur. Iam tibi et scalae, per quas deponeres miseram, parabantur; iam iter dispositum, decreta navigia, condicta dies, fuga animo pertractata ; et ecce Angelus ille cubiculi Mariae ianitor, cunarum Domini custos, et infantis Christi gerulus, coram quo tanta faciebas, ipse te prodidit.