monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 147, 5
Proh nefas, non possum ultra progredi. Prorumpunt singultus antequam verba, et indignatione pariter ac dolore, in ipso meatu faucium spiritus coarctatur. Ubi mare illud eloquentiae Tullianae? ubi torrens fluvius Demosthenis? Nunc profecto muti essetis ambo, et vestra lingua torpesceret. Inventa est res, quam nulla eloquentia explicare queat. Repertum est facinus, quod nec mimus fingere, nec scurra ludere, nec Atellanus possit effari. Moris est in Aegypti et Syriae monasteriis, ut tam virgo, quam vidua, quae se Deo voverint, et saeculo renuntiantes, omnes delicias saeculi conculcarint, crinem monasteriorum matribus offerant desecandum, non intecto postea contra Apostoli voluntatem incessurae capite; sed ligato pariter ac velato. Nec hoc quispiam, praeter tondentes novit et tonsas, nisi quod quia ab omnibus fit, pene scitur ab omnibus. Hoc autem duplicem ob causam, de consuetudine versum est in naturam, vel quia lavacrum non adeunt, vel quia oleum nec capite, nec ore norunt, ne a parvis animalibus, quae inter cutem et crinem gigni solent, et concretis sordibus, opprimantur .