monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 147, 4
Parce quaeso animae tuae. Crede Dei futurum esse iudicium. Recordare a quali Episcopo Diaconus ordinatus sis. Nec mirum quamvis sanctum hominem, tamen in homine deligendo potuisse falli, cum et Deum poeniteat, quod Saul in regem unxerit . et in duodecim Apostolis Iudas sit proditor repertus; et de quondam ordinis tui hominibus Nicolaus Antiochenus, immunditiarum omnium, et Nicolaitarum haereseos auctor exstitisse referatur. Non tibi illa nunc replico, quod plures virgines stuprasse narreris; quod a te nobilium violata matrimonia, publico caesa sint gladio; quod per lupanaria impurus, et helluo cucurristi. Magna quidem ista sunt pondere suo, sed fiunt eorum quae illaturus sum comparatione leviora. Rogo quantum crimen est ubi stuprum et adulterium parum est? Infelicissime mortalium, tu speluncam illam, in qua Dei Filius natus est, et veritas de terra orta est, et terra dedit fructum suum, de stupro condicturus ingrederis. Non times, ne de praesepi infans vagiat; ne puerpera Virgo te videat; ne mater Domini contempletur? Angeli clamant, pastores currunt, stella desuper rutilat, Magi adorant, Herodes terretur, Ierosolyma conturbatur; et tu cubiculum virginis, decepturus virginem irrepis? Paveo miser, et tam mente, quam corpore perhorresco, ponere tibi volens ante oculos tuos, opus tuum. Tota Ecclesia nocturnis vigiliis Christum Dominum personabat, et in diversarum gentium linguis unus in laudibus Dei spiritus concinebat. Tu inter ostia quondam praesepis Domini, nunc altaris, amatorias epistulas fulciebas, quas postea illa miserabilis, quasi flexo adoratura genu, inveniret et legeret; et stabas deinceps in choro psallentium, et impudicis nutibus loquebaris.