monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 147, 3
Haec tibi ridicula forte videantur, qui comoedis, et lyricis scriptoribus, et mimis Lentuli delectaris: quamquam ne ista tibi quidem prae nimia cordis hebetudine intelligenda concesserim. Prophetarum verba contemnes ; sed respondebit tibi Amos: Et in tribus et in quatuor impietatibus, nonne aversabor eum, dicit Dominus ? Quoniam enim Damascus, Gaza, Tyrus, Idumaea, Ammonitae, et Moabitae, Iudaei quoque et Israel, saepe ad se Dei vaticinio destinato, ut agerent aliquando poenitentiam, audire contempserunt, irae suae, quam illaturus est, Dominus causas iustissimas profert, dicens: In tribus et quatuor impietatibus nonne aversabor eos? Sceleratum est, inquit, mala cogitare: concessi. Nequius est male cogitata velle perficere, et hoc pro mea misericordia benignus indulsi. Numquid et opere implendum peccatum fuit? et mea superbe calcanda clementia? Tamen et post factum, quia malo poenitentiam peccatoris, quam mortem: Non enim sani opus habent medico, sed male habentes , iacenti manum porrigo, et conspersum in sanguine suo, ut propriis fletibus lavetur, exhortor. Quod si nec sic poenitentiam vult agere, et fracto navigio tabulam, per quam salvari poterat, non retentat, cogor dicere: Super tribus et quatuor impietatibus, nonne aversabor eum, dicit Dominus? Aversionem aestimans esse pro poena, dum suae peccator relinquitur voluntati. Inde est quod peccata patrum in tertiam et quartam generationem restituit , dum non vult statim punire peccantes, sed ignoscens primis, postrema condemnat. Alioqui si protinus scelerum ultor existeret: et multos alios, et certe Paulum Apostolum Ecclesiae non haberent. Ezechiel Propheta, cuius supra fecimus mentionem, Dei verbum ad se factum referens, ait: Aperi os tuum, et manduca quae ego dabo tibi. Et vidi, inquit, et ecce manus extenta ad me; et in ipsa volumen libri. Et revolvit illud in conspectu meo, et in ipso scriptum erat, a facie et retrorsum, lamentum, et carmen, et vae . Prima Scriptura ad te pertinet, si tamen volueris agere poenitentiam, post delictum. Secunda ad sanctos, qui ad Dei canticum provocantur. Non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris. Tertia ad tui similes, qui desperantes semetipsos tradiderunt immunditiae, et fornicationi, et ventri, et his quae infra ventrem sunt; qui putant omnia morte finiri, et nihil esse post mortem, et dicunt: Tempestas si transierit, non veniet super nos . Liber ille, quem Propheta devorat, omnis series Scripturarum est. In quibus et poenitens plangitur, et iustus canitur, et maledicitur desperanti . Nihil ita repugnat Deo, quam cor impoenitens. Solum crimen est, quod veniam consequi non potest. Si enim ei ignoscitur post peccatum, qui peccare desistit, et ille flectit iudicem qui rogat: impoenitens autem omnis ad iracundiam provocat iudicantem: solum desperationis crimen est, quod mederi nequeat. Porro ut scias Deum quotidie peccatores ad poenitentiam provocare, qui si rigidi perstiterint, de clemente eum severum et trucem faciunt, audi Isaiae verba dicentis: Et vocabit, inquit, Dominus sabaoth in die illa ad fletum, et planctum magnum, et decalvationem, et accinctionem ciliciorum. Ipsi vero fecerunt laetitiam et exsultationem. mactantes vitulos, et immolantes oves, ut comederent carnes, et biberent vinum, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur . Post quas voces et perditae mentis audaciam, Scriptura commemorat, dicens. Et revelata sunt haec in auribus Domini sabaoth, non remittetur vobis hoc peccatum, donec moriamini . Si enim peccato mortui fuerint, tunc eis remittetur peccatum. Quod quamdiu in peccato vixerint, non dimittitur.