monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.32 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 147, 2
Nonne tibi videtur de te omnis iste Psalmus esse compositus? Vegeto quippe es corpore, et novus Antichristi Apostolus, cum in una notus fueris civitate, transgrederis ad aliam. Non indiges sumptibus; non plaga forti percuteris; et cum hominibus, qui non sunt, ut tu, velut irrationabilia iumenta, corripi non mereris. Propterea elatus es in superbiam, et vestimentum tuum est facta luxuria, et quasi ex arvina pingui et quodam adipe eructans verba mortifera, non te respicis esse moriturum, nec umquam post expletam libidinem, poenitentia remorderis. Transisti in affectum cordis, et ne tibi solus videaris errasse, simulas nefanda de servis Dei, nesciens quod iniquitatem in altum loquaris, et ponas in coelum os tuum. Nec mirum si a te qualescumque servi Dei blasphementur, cum patremfamilias Beelzebub vocaverint patres tui. Non est discipulus supra magistrum, nec servus supra dominum suum. Si illi in viridi ligno tanta fecerunt, tu in me, arido ligno, quid facturus es ? Tale quid et in Malachia plebs scandalizata credentium, de corde tuo loquitur: Dixerunt, vanus est qui servit Deo. Et quid plus? Quia custodivimus mandata eius, et quoniam ivimus supplicantes ante faciem Domini omnipotentis. Et nunc nos beatos dicimus alienos. Reaedificantur omnes qui faciunt iniqua. Adversati sunt Deo, et salvi facti sunt. . Quibus postea diem iudicii Dominus comminatur, et quid inter iustum et iniustum futurum sit, multo ante praenuntians, ait: Et convertimini: et videbitis quid sit inter iustum, et iniustum: inter servientem Domino, et non servientem .