monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 147, 1
Samuel quondam lugebat Saulem, quia poenituerat Dominum, quod unxisset eum regem super Israel : et Paulus Corinthios, in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio , quae ne inter gentes quidem, voce flebili commonebat, dicens: Ne cum rursus venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditiis, quas gesserunt in impudicitia et fornicatione . Si hoc Propheta et Apostolus nulla ipsi labe maculati, clementi in cunctos mente faciebant, quanto magis ego ipse peccator, in te debeo facere peccatorem, qui non vis erigi post ruinam, nec oculos ad coelum levas; sed prodacta Patris substantia, porcorum siliquis delectaris , et superbiae praerupta conscendens, praeceps laberis in profundum? Deum ventrem vis habere pro Christo: servis libidini, gloriaris in carne et confusione tua, et quasi pinguis hostia in mortem propriam saginaris, imitarisque eorum vitam, quorum tormenta non metuis: ignorans, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te hortetur. Secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae . An idcirco induratur iuxta Pharaonem cor tuum, quia non statim percuteris, et differeris ad poenam diu? Et ille dilatus est, et decem plagas non quasi ab irato Deo, sed quasi a patre commonente sustinuit, donec in perversum acta poenitentia, populum quem dimiserat, per deserta sequeretur, et ingredi auderet maria; per quae vel sola doceri potuit, timori habendum eum, cui etiam elementa servirent. Dixerat et ille, Non novi Dominum, neque dimitto Israel. Quem tu imitans loqueris: Visio quam hic videt, in dies longos est, et in tempora longa iste prophetat . Propter quod dicit idem Propheta: Haec dicit Adonai Dominus: Non prolongabuntur amplius omnes sermones mei, quoscumque loquar; quia loquar verbum, et faciam . Sanctus David de impiis et de scelestis dicit (quorum tu pars non modica, sed princeps es) quod saeculi felicitate fruerentur et dicerent: Quomodo cognovi Deus, et si est scientia in excelso? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias : pene lapso pede et fluctuanti vestigio causabatur, dicens: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas . Praemiserat enim, Quia aemulatus sum super iniqua agentes, pacem peccatorum videns: quia non est respectus morti eorum, et solida plaga in flagella eorum. In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Propterea tenuit eos superbia, circumdati sunt iniquitate et impietate sua. Egredietur sicut ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis. Cogitaverunt, et locuti sunt mala, iniquitatem in excelso locuti sunt. Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum pertransiit super terram .