monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 31 > csg42.16 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 5, 146, 1
Legimus in Isaia: Fatuus fatua loquetur . Audio quemdam in tantam erupisse vecordiam, ut Diaconos, Presbyteris, id est, Episcopis anteferret. Nam cum Apostolus perspicue doceat eosdem esse Presbyteros quos Episcopos , quid patitur mensarum et viduarum minister, ut supra eos se tumidus efferat, ad quorum preces Christi Corpus Sanguisque conficitur? Quaeris auctoritatem? Audi testimonium: Paulus et Timotheus servi Christi Iesu, omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum Episcopis et Diaconis . Vis et aliud exemplum? In Actibus Apostolorum, ad unius Ecclesiae Sacerdotes ita Paulus loquitur: Attendite vobis et cuncto gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, ut regeretis Ecclesiam Domini, quam acquisivit sanguine suo . Ac ne quis contentiose in una Ecclesia plures Episcopos fuisse contendat, audi et aliud testimonium, in quo manifestissime comprobatur eumdem esse Episcopum atque Presbyterum. Propter hoc reliqui te in Creta, ut quae deerant corrigeres, et constitueres Presbyteros per civitates, sicut et ego tibi mandavi. Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim Episcopum sine crimine esse, quasi Dei dispensatorem . Et ad Timotheum: Noli negligere gratiam quae in te est, quae tibi data est prophetiae, per impositionem manuum Presbyterii . Sed et Petrus in prima Epistula: Presbyteros, inquit, in vobis precor Compresbyter, et testis passionum Christi, et futurae gloriae quae revelanda est, particeps, regere gregem Christi, et inspicere non ex necessitate, sed voluntarie iuxta Deum . Quod quidem Graece significantius dicitur ἐπισκοποῦντες id est, super intendentes, unde et nomen Episcopi tractum est. Parva tibi videntur tantorum virorum testimonia? Clangat tuba Evangelica, filius tonitrui, quem Iesus amavit plurimum, qui de pectore Salvatoris doctrinarum fluenta potavit : Presbyter, Electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate . Et in alia Epistula: Presbyter, Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate . Quod autem postea unus electus est, qui caeteris praeponeretur, in schismatis remedium factum est: ne unusquisque ad se trahens Christi Ecclesiam rumperet. Nam et Alexandriae a Marco Evangelista usque ad Heraclam et Dionysium Episcopos, Presbyteri semper unum ex se electum, in excelsiori gradu collocatum, Episcopum nominabant: quomodo si exercitus Imperatorem faciat: aut Diaconi eligant de se, quem industrium noverint, et Archidiaconum vocent. Quid enim facit excepta ordinatione Episcopus, quod Presbyter non faciat? Nec altera Romanae urbis Ecclesia, altera totius orbis existimanda est. Et Galliae, et Britanniae, et Africa, et Persis, et Oriens et India, et omnes barbarae nationes, unum Christum adorant, unam observant regulam veritatis. Si auctoritas quaeritur, orbis maior est Urbe. Ubicumque fuerit Episcopus, sive Romae, sive Eugubii, sive Constantinopoli, sive Rhegii, sive Alexandriae , sive Tanis, eiusdem meriti, eiusdem est et Sacerdotii. Potentia divitiarum, et paupertatis humilitas, vel sublimiorem, vel inferiorem Episcopum non facit. Caeterum omnes Apostolorum successores sunt.