monumenta.ch > Lucanus > sectio 244 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 144, 9
'Verum de ipso quoque initio meo ingratus doctori meo non sum, quod Animam humanam spiritum esse, non corpus, eumque rationabilem, vel intellectualem scio, nec eam Dei esse naturam, sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in quantum in deterius commutari, et a vita Dei, cuius participatione beata sit, alienari potest; et aliquatenus immortalem, quoniam sensum, quo ei post hanc vitam vel bene, vel male sit, amittere non potest. Scio etiam, non eam pro actibus ante carnem gestis includi in carne meruisse, sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, etsi unius diei, sicut scriptum est, fuerit vita eius super terram . Ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci, unde et parvulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci. Haec tam multa, nec parva, de initio, vel origine Animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor, et nosse confirmo. Quapropter, si nescio in origine Animarum, utrum illas Deus hominibus ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo, quam nescire; sed quamdiu non possum, melius hinc dubito, quam velut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare non debeo.