monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 144, 8
'Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non immerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare debemus, utrum dubitare debeamus. De dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. Vides, quemadmodum Apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore, an extra corpus raptus sit in tertium coelum: sive hoc, sive illud, nescio, Deus scit. . Cur ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum Anima mea in istam vitam ex propagine, an sine propagine venerit, cum eam utrolibet modo a summo, et vero Deo factam esse non dubitem? Cur mihi fas non sit dicere: Scio Animam meam ex opere Dei subsistere, et prorsus opus Dei esse, sive ex propagine, sicut corpus, sive extra propaginem, sicut illa, quae primo homini data est, nescio, Deus scit ? Unum horum vis ut confirmem? Possem, si nossem. Quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere, quod nescio, quam docere, quod scio. Si autem nescis, sicut ego, ora sicut ego, ut sive per quemlibet servum suum, sive per se ipsum Magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: Ne velitis dici ab hominibus Rabbi, unus est enim Magister vester Christus . Si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia noverimus, qui novit non solum quid doceat, verum etiam quid nobis discere expediat; nam confiteor dilectioni tuae cupiditatem meam; cupio quidem et hoc scire, quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur desideratus omnibus gentibus, et quando regnum futurum sit Sanctorum, quam unde in hanc terram venire ceperim. Et tamen illud, cum ab illo, qui scit omnia, discipuli sui, nostri Apostoli, quaererent, responsum acceperunt: Non est vestrum nosse tempus, aut tempora, quae Deus posuit in sua potestate . Quid si et hoc scit non esse nostrum scire, qui profecto scit, quid nobis sit utile scire? Et illud quidem per illum scio, non esse nostri scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate; utrum autem originem Animarum, quam nondum scio, nostrum sit scire, id est pertineat ad nos id scire, ne hoc quidem scio. Nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum affirmare, quamdiu nescio, verum etiam quaerere iam desisterem. Nunc autem quamvis tam sit obscurum, ac profundum, ut plus illic docendi caveam temeritatem, quam discendi habeam cupiditatem, tamen etiam hoc volo scire, si possum. Et licet multo amplius sit necessarium, quod ait ille Sanctus: Notum mihi fac Domine finem meum (non enim ait: initium meum) quod ad istam quaestionem attinet, me lateret.