monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > 90 > sectio 19 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 144, 7
'Ac per hoc, si, adversus quos tibi est in hac quaestione conflictus, sic asseverant animarum ex illius unius derivatione propaginem, ut eas iam Deum negent facere, atque formare, insta eis redarguendis, convincendis, corrigendis, quantum Domino adiuvante potueris. Si autem initia quaedam ex illo uno, et deinceps a parentibus attrahi, et tamen singulas in hominibus singulis affirmant ab auctore omnium rerum Deo creari, atque formari, quid eis respondeatur, inquire de Scripturis maxime sanctis, quod non sit ambiguum, nec aliter possit intelligi: aut si iam invenisti, ut superius postulavi, dirige et nobis. Quod si te adhuc, sicut me latet; insta quidem omnibus viribus eos confutare, qui dicunt animas non ex overe Divino, quod eos dixisti in epistula tua prima inter secretiores fabulas murmurasse, deinde propter hanc sententiam stultam, atque impiam a tuo consortio, et Ecclesiae servitio recessisse, atque adversus eos omnibus modis defende, et tuere, quod in eadem epistula posuisti, Deum fecisse animas, et facere, et facturum esse, neque aliquid esse in coelis, aut in terra, quod non ipso constiterit, aut constet auctore. Hoc enim de omni omnino genere creaturae verissime, atque rectissime creditur, dicitur, defenditur, comprobatur. Deus enim auctor universarum rerum, hominumque cunctorum et fuit, et est, et futurus est, quod in extrema tua ad Coepiscopos nostros Provinciae Caesariensis Consultatione posuisti, atque ut id potius eligerent, exemplo omnium fratrum, et consacerdotum, qui sunt apud vos, atque id retinent, quodammodo hortatus es. Sed alia quaestio est ubi quaeritur, utrum omnium animarum, et corporum auctor, effectorque Deus sit, quod veritas habet, an aliquid naturarum exoriatur, quod ipse non faciat, quae opinio prorsus erroris est; alia vero ubi quaeritur, utrum Deus animas humanas ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab illo fieri, dubitare fas non est. In qua quaestione sobrium te esse, ac vigilantem volo ; ne sic animarum propaginem destruas, ut haeresim Pelagianam incautus incurras. Nam si humanorum corporum, quorum propagatio est omnibus nota, dicimus tamen Deum, vereque dicimus, non illius tantum primi hominis, coniugumve primorum, sed omnium ex illis propagatorum esse creatorem, puto facile intelligi, eos qui animarum defendunt propaginem, non ex hoc nos habere velle destruere, quando Deus animas facit, cum et corpora facit, quae de propagine fieri negare non possumus; sed alia documenta esse quaerenda, quibus hi qui sentiunt propagari animas, repellantur, si eos errare veritas loquitur; de qua re illi magis fuerant, si fieri posset, interrogandi, propter quorum iniuriam defunctorum, sicut scribis in Epistula, quam mihi posteriorem misisti, in meliorem partem convertere homines formidabas. Hos enim defunctos, tales tantosque, et tam doctos Episcopos fuisse dixisti, ut earum traditiones timeres doctor novellus, rudisque corrumpere velle. Itaque si scire possem, tales ac tanti et tam docti viri istam de animarum propagatione sententiam, quibus vel testimoniis asserebant: quam tamen in litteris ad Caesarienses datis, illorum auctoritatem nequaquam respiciens, inventionem novam, et inauditum dogma esse dixisti, cum profecto, et si error est, novum tamen eum non esse noverimus, sed vetustum, et antiquum.