monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 144, 5
'Improbari enim abs te eos, qui affirmant, omnes animas hominum ex illa una, quae protoplasto data est, per generationum successionem propagari, atque traduci, sufficienter quidem in nostram notitiam protulisti; sed qua ratione, quibusve divinarum Scripturarum testimoniis id falsum esse monstraveris, quia tuae litterae non continent, ignoramus. Deinde quid ipse pro isto, quod improbas, teneas, legenti mihi epistulam tuam, et quam fratribus antea Caesariensibus, et quam mihi nuperrime direxisti, non evidenter apparet, nisi quod te video credere, sicut scribis, Deum fecisse homines, et facere, et facturum esse, neque aliquid esse in coelis, aut in terra, quod non ipso constiterit, et constet auctore. Hoc sane ita verum est, ut dubitare hinc nullus debeat. Sed adhuc te oportet exprimere, unde faciat animas Deus, quas negas ex propagine fieri, utrum aliunde? Et si ita est, quidnam illud sit, an omnino de nihilo? Nam illud Origenis, et Priscilliani, vel si qui alii tale aliquid sentiunt: quod pro meritis vitae prioris terrena, atque mortalia contrudantur in corpora, absit, ut sentias; huic quippe opinioni prorsus Apostolica contradicit auctoritas, dicens, Esau, et Iacob, antequam nati fuissent; nihil operatos boni, vel mali. Igitur non ex toto, sed ex parte, nobis est tua de hac re nota sententia; assertio vero eius, id est unde doceatur verum esse, quod sentis, nos penitus latet. Propterea petiveram prioribus litteris meis, ut libellum Fidei, quem te scripsisse commemoras, eique nescio quem presbyterum fallaciter subscripsisse conquereris, mihi mittere dignareris: quod etiam nunc peto, et quid testimoniorum divinorum huic quaestioni reserandae adhibere potuisti. Dicis enim in epistula ad Caesarienses, Placuisse vobis, ut omnem veritatis approbationem etiam Iudices cognoscerent saeculares, quibus ex communi deprecatione residentibus, et ad fidem universa rimantibus, id Divinitas, ut scribis, misericordiae suae infusione largita est, ut maiorem affirmationem pro suis sensibus assertionemque proferrent, quam vestra circa eos mediocritas cum ingentium testimoniorum auctoritatibus retentabat. Has ergo testimoniorum ingentium auctoritates ingenti studio scire desidero. Solam quippe unam causam videris secutus, qua contradictores tuos refelleres, quod scilicet negarent esse opus Dei animas nostras. Quod si sentiunt, merito eorum sententia iudicatur esse damnanda. Nam hoc si de ipsis corporibus dicerent, procul dubio fuerant emendandi, vel detestandi. Quis enim Christianus neget opera Dei esse corpora singulorum quorumque nascentium? Nec tamen ea propterea negamus a parentibus gigni, quia fatemur divinitus fingi. Quando ergo dicitur, sic etiam animarum nostrarum incorporea quaedam sui generis semina, et a parentibus trahi, et tamen ex eis animas Dei opere fieri, ad hoc refutandum non humana coniectura, sed divina Scriptura testis adhibenda est. Nam de sanctis libris canonicae auctoritatis potuit nobis testimoniorum suppetere copia, qua probatur Deus animas facere; sed testimoniis talibus ii redarguuntur, qui opera Dei esse singulas quasque animas in hominibus nascentibus negant; non ii qui hoc fatentur, et tamen eas, sicut corpora, Deo quidem operante, formari, sed ex parentum propagatione, contendunt. Ad hos refellendos tibi divina testimonia certa quaerenda sunt, aut si iam invenisti, nobis, qui nondum invenimus, cum impensissime, quantum possumus, inquiramus, mutua dilectione mittenda. Tua quippe consultatio brevis, atque postrema in litteris, quas ad fratres Caesarienses misisti, ita se habet: Exoro, inquis, ut me filium vestrum, atque discipulum, et ad haec mysteria nuper, proximeque, Deo iuvante, venientem, qua debetis, et dignum est, et qua prudentes respondere convenit Sacerdotes, informatione doceatis: utrum magis illa sit tenenda sententia, quae animam dicit esse de traduce, et per occultam quamdam originem, ordinemque secretum in omne hominum genus, coeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere, an potius ea, quam omnes fratres vestri, et sacerdotes hic positi retinent, et affirmant, eligenda definitio, credulitasque retinenda, quae Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse testatur, et credit.'