monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 144, 4
'Habent litterae tuae, nescio quot senes et a doctis sacerdotibus institutos viros, quos ad tuae modicitatis intelligentiam, assertionemque veritate plenissimam revocare non poteras; nec tamen exprimis quaenam sit assertio tua veritate plenissima, ad quam senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros revocare non poteras. Si enim hoc tenebant, vel tenent hi senes, quod a doctis sacerdotibus acceperunt, quomodo tibi rustica, et minus instructa clericorum turba molestias generaverat in his rebus, in quibus a doctis sacerdotibus fuerat instituta? Si autem senes isti, vel turba clericorum ab eo quod a doctis sacerdotibus acceperat, sua pravitate deviabat, illorum potius auctoritate fuerat corrigenda, et a tumultu contentiosissimo comprimenda. Sed rursus cum dicis Te novellum rudemque doctorem, tantorum ac talium Episcoporum traditiones timuisse corrumpere, et convertere homines in meliorem partem ob defunctorum iniuriam formidasse, quid das intelligi, nisi quod illi, quos corrigere cupiebas, doctorum, atque magnorum iam defunctorum episcoporum traditiones nolendo deserere, novello, rudique doctori acquiescere recusabant? Qua in re de illis interim taceo, tuam vero assertionem, quam dicis esse veritate plenissimam, vehementer scire desidero; non ipsam dico sententiam, sed eius assertionem.'