monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 140, 18
Imple nos matutina misericordia tua, et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris. Septuaginta: Repleti sumus mane misericordia tua, et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris. In cunctis pene locis hanc habent Septuaginta consuetudinem, ut quod apud Hebraeos in futurum ostenditur , hoc illi quasi iam factum et praeteritum referant. Hic ergo, non, ut illi voluerunt, dicunt se impletos esse matutina misericordia Dei, atque laetatos: alioqui si hoc factum erat, quomodo postea deprecantur, et dicunt: Respice in servos tuos et in opera tua? sed totum quod postulant, ideo deprecantur, ut mereantur matutinam misericordiam eius, quam cum fuerint consecuti, laudent Deum atque laetentur in cunctis diebus vitae suae. Videntur autem mihi in resurrectionis spem aeternae vitae praemia deprecari, dicentes: Imple nos matutina misericordia tua. Quod quidem et vicesimi primi Psalmi titulus sonat, qui proprie ad mysterium Domini et ad resurrectionem eius pertinens, inscribitur: Pro assumptione matutina.