monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf13013.135 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 140, 17
Revertere Domine usquequo? et exorabilis esto super servos tuos. Septuaginta similiter. Quia agimus poenitentiam, et scientes vitae nostrae brevitatem, ad te corde sapienti cupimus pervenire: et tu, Domine, revertere ad nos. Peccatis enim nostris longe recesseras, et dimiseras nos; ut ambularemus secundum voluntatem et cogitationes nostras. Quod autem infert, usquequo, illam habet intelligentiam, quam in duodecimo Psalmo legimus: Usquequo Domine oblivisceris mei in finem? Qui enim in angustia constitutus est, serum ei videtur Dei auxilium: et propterea impensius deprecatur, ut cito adiutorem Dominum sentiat; et nequaquam iratum iudicem, sed placatum.