monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 140, 16
Ut numerentur dies nostri, sic ostende, et veniemus corde sapienti. Septuaginta: Dexteram tuam ita notam fac, et eruditos corde in sapientia. Quod Aquila, Symmachus et Quinta Editio sic verterunt: Dies nostros sic ostende, ut veniamus corde sapienti. Errorque perspicuus est, cur pro diebus, Septuaginta dexteram dixerint: IAMENU quippe verbum compositum est, significans dies nostros. Quod in singulari numero si scribatur, extrema littera, quae appellatur NUN, exprimit dexteram; sicut est illud in nomine BENIAMIN, qui interpretatur, filius dexterae. Sin autem MEM habeat, diem vel dies sonat. Est autem sensus: Numerum annorum dierumque nostrorum, quibus in hoc saeculo nos vivere decrevisti, ostende nobis, ut praeparemus nos adventui tuo; et contempto errore mortalium, ad te pergere festinemus, cupiamusque praesentiam tuam, et ad te festinemus corde sapienti. Nihil enim ita decipit humanum genus, quam dum ignorant spatia vitae suae, longiorem sibi saeculi huius possessionem repromittunt. Unde et illud egregie dictum est: Nullum tam senem esse et sic decrepitae aetatis, ut non se adhuc uno plus anno vivere suspicetur. Ad hunc sensum pertinet et illud quod dicitur: Memento mortis tuae, et non peccabis . Qui enim se recordatur quotidie esse moriturum, contemnit praesentia, et ad futura festinat. Hoc est quod David in alio precatur loco, dicens: Ne auferas me in dimidio dierum meorum, prius quam abeam, et non subsistam . Quod ita exponitur: Ne eo tempore facias me mori, quando adhuc putabam me victurum, ut possim peccata corrigere poenitentia. Si enim hoc feceris, inventus in delictis meis esse desistam. Non, quo spem resurrectionis neget; sed quo coram eo se neget posse subsistere, apud quem omnes qui in vitiis perseverant, pro nihilo computantur . Ubi nos interpretati sumus, eruditos corde in sapientia , alii transtulerunt compeditos, verbi ambiguitate decepti. Si enim dicas πεπεδημένους, compeditos significat.