monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9 > 2 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 140, 15
Quis novit fortitudinem irae tuae, et secundum timorem tuum, indignationem tuam? Septuaginta: Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Inter Hebraicum et Septuaginta diversa distinctio est. Septuaginta enim dinumerationem timori et furori Domini copulant. Porro Hebraicum sequenti aptat versiculo, ut sequatur: Ut numerentur dies nostri, sic ostende : et veniemus corde sapienti. Quod breviter ita nobis disserendum videtur. Quis potest nosse quamdiu ira tua, ex qua timor nascitur humano generi, perseveret, nisi te docente, qui Deus es? Itaque obsecro, ut tempus vitae nostrae indices nobis, quo possimus corde sapienti, tuo nos iudicio praeparare. Quod autem dixit: Quis novit fortitudinem sive potestatem irae tuae; et secundum timorem tuum, indignationem tuam? ostendit esse difficile, irae timorisque et indignationis Dei secretum rationemque cognoscere: unde et Propheta lacrymabiliter deprecatur: Domine ne in ira tua arguas me; neque in furore tuo corripias me . Non enim corripit, ut interficiat atque disperdat; sed ut corrigat et emendet. Quamobrem et in Osee , populo Iudaeorum, cui multum iratus est, dicit se nequaquam irasci, nec visitare nurus eorum, cum adulteraverint. Et per Ezechielem loquitur ad Ierusalem: Iam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te . Et in verbis Dierum sonat, quando pergit Israel adversum hostes in praelium corde pacifico.