monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 140, 14
Quoniam transivimus cito et avolavimus. Septuaginta: Quoniam supervenit mansuetudo super nos, et corripiemur. Pro quo in Graeco scriptum est παιδευθησόμεθα, quod verbum ambiguum est; et tam correptionem, quam eruditionem doctrinamque significat. Quem enim diligit Dominus, corripit, sive erudit, ac flagellat omnem filium quem recipit. Quem locum ita Symmachus transtulit: Succidimus enim repente, et avolamus. Quinta Editio hoc modo: Quoniam transivimus celeriter et dissolvimur. Et est sensus. Post septuaginta annos, et, ut multum octoginta, quibus hominum vita transigitur, cum anima fuerit a corpore segregata, vento similes avolamus; sive quia supra herbae virenti et florum pulchritudini, et ad vesperam siccitati hominem comparat: nunc pro ariditate vesperae, succisionem florum ponit. Et cum pertransierit, inquit, omne quod vivimus, subita morte dissolvimur. Quod autem Septuaginta dixere, Quoniam superveniet mansuetudo, et corripiemur, hunc habet sensum. Post septuaginta annos et octoginta, cum venerit Domini mansuetudo, et dies nobis mortis ingruerit, non iudicabimur iuxta meritum, sed iuxta clementiam: et quae putatur correptio esse, eruditio est et doctrina. Satisque miramur quid voluerint verbum Hebraicum AIS, Septuaginta, Theodotion, et Sexta Editio transferre mansuetudinem: cum Aquila, Symmachus et Quinta Editio festinationem et repente celeriter que transtulerint.