monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 140, 13
Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: sin autem multum, octoginta anni; et quod amplius est, labor et dolor. Septuaginta: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum labor et dolor. Pro eo quod nos posuimus, in ipsis, et in Hebraeo habetur BAEM; Symmachus significantius transtulit ὁλόκληροι quod magis ad sensum quam ad verbum transferre possumus, universi. Quidquid igitur vivimus, et in quo delectabilis est vita mortalium, septuaginta annorum spatio comprehenditur. Sin autem multum, et ut interpretatus est Symmachus, contra opinionem, octoginta sunt anni; quidquid supra fuerit, morbis et infirmitate transigitur, quae est socia senectutis, caligantibus oculis, dolentibus vel cadentibus prius durissimis dentibus, quod plenius divinus sermo in Ecclesiaste describit: Venient dies malitiae, et in quibus dicemus, non est nobis voluntas. Quando obscurabitur sol et luna, et stellae; et convertentur nubes post pluviam. In die qua movebuntur custodes domus, et subvertentur viri virtutis: cessabuntque molentes, quia paucae factae sunt: et obscurabuntur quae vident in foraminibus, et claudentur ianuae in foro: in infirmitate vocis molentis, et exsurget ad vocem avis, et humiliabuntur omnes filiae cantici, et quidem ab alto aspicient; et pavores in via: et florebit amygdalus, et incrassabitur locusta, et scindetur capparis. Quoniam abibit homo in domum aeternitatis suae; et gyrabunt in foro qui plangunt, quoadusque non pulsetur funiculus argenti et conteratur ornamentum auri, et confringatur hydria ad fontem, et impediatur rota in lacu, et convertatur pulvis in terram sicut fuit; et spiritus revertatur ad Dominum, qui dedit eum. Vanitas vanitatum, dicit Ecclesiastes, et universa vanitas. Quae omnia humanae vitae et maxime senectutis miserias comprehendunt: et quem sensum habeant, in suo loco disseruimus. Sunt qui istum locum allegorice interpretantes, ad sabbati circumcisionisque mysterium referunt: quod primum requiescamus in Lege, et postea verae circumcisionis in Evangelio sacramenta nos teneant, admonentes et illud: Da partem septem, et da partem octo. Et septuaginta millia, et octoginta millia hominum multitudines, a quibus templum sub Salomone constructum est. Sed quid hoc ad praesentem locum, cui sufficit simplex et pura explanatio, quae non doctrinae gloriam in multiplicatione sermonum; sed legentis debet intelligentiam quaerere?