monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 140, 10
Consumpti enim sumus in furore tuo, et in indignatione tua conturbati sumus. Septuaginta: Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. Pro eo quod nos diximus, turbati sumus, Symmachus et Aquila transtulerunt, acceleravimus. Brevitatem autem vitae significat humanae. Quodque intulit: in ira tua et in furore tuo, sententiae Dei ostendit perseverantiam, cui omnes homines subiacemus, illi videlicet: Terra es et in terram ibis. Pulchre autem, non ut in Septuaginta habetur, turbati sumus, sed iuxta Hebraicum, acceleravimus dicitur; ut quamvis aetas hominum longa videatur, tamen comparatione aeternitatis brevis sit. Quod et illustris Poeta testatur, dicens: Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus. Et iterum . . . . Rhoebe diu (res si qua diu mortalibus ulla est) Viximus.