monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 140, 9
Percutiente te eos, somnium erunt, mane quasi herba transiens. Mane floruit et abiit, ad vesperam conteretur atque siccabitur. Septuaginta: Quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt: Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat, vespere decidat, induret, et arescat. Iuxta Hebraicum hic sensus est: Multum conversioni nostrae contulit et saluti, quod omnis vita mortalium, quasi somnium, ita veloci morte contracta est: quae in similitudinem florum atque foeni, eodem pene tempore siccatur atque deperit. Percutiente te, inquit, eos, id est, homines; et illo sermone completo: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te: quae autem praeparasti cuius erunt ? Omnis humana conditio somnio comparabitur. Sicut enim mane virens herba, et suis floribus vernans, delectat oculos contemplantium, paulatimque marcescens, amittit pulchritudinem, et in foenum quod conterendum est, vertitur: ita omnis species hominum vernat in parvulis, floret in iuvenibus, viget in perfectae aetatis viris: et repente dum nescit, incanescit caput, rugatur facies, cutis prius extenta contrahitur; et extremo fine, quod hic dicitur vespere, id est, senectute, vix moveri potest: ita ut non cognoscatur quis prior fuerit, sed pene in alium commutetur. Quid loquimur de infantiae temporibus usque ad extremam et decrepitam senectutem, cum hoc et languor faciat, et inediae moeror, ut vultus prius pulcherrimus feminarum, ad tantam transeat foeditatem, ut amor in odia commutetur? Super hac conditione mortalium et Isaias loquitur: Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni. Foenum aruit, flos decidit . Iuxta Septuaginta quoque similiter explicandum est. Omne quod in saeculo longum videtur, apud te, Deus, breve est. Dies enim et anni quibus humana vita contracta est, si comparentur aeternitati, reputabuntur pro nihilo. Sicut enim herba mane crevit, floruit et siccatur, ad vesperamque indurescit et deperit: ita erit omnis hominum pulchritudo.