monumenta.ch > Hieronymus > bnf12161.55 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 140, 3
Quatuor autem Psalmi sunt qui habent orationis titulum, sextus decimus, qui inscribitur, Oratio David, et incipit: Exaudi, Domine, iustitiam meam. Et octogesimus quintus: Inclina, Domine. Et octogesimus nonus, qui nunc in manibus est: Domine, refugium factus es nobis. Et centesimus primus, qui titulum habet, Oratio pauperis cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. David et pauper, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est, refertur ad Christum, qui sedit super pullum asinae, iuxta Zachariam , pauper atque mansuetus. Moyses autem per quem Dominus legem dedit, cuius ore audivimus loquentem Deum: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : statimque infertur: Et fecit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei fecit illum: masculum et feminam fecit illos, ab initio conditionis hominis usque ad mortem et resurrectionem omnia explicat, qualis creatus sit, quanto vivat tempore, quid agat in saeculo, quem fructum vitae habeat, propter quid laboret, quo ire contendat. Et quoniam ipse qui haec scribit homo est, sub persona sua de omni generis humani conditione testatur. Sunt autem qui hunc Psalmum, sive Orationem, ad Israeliticum populum referant: quomodo in solitudine offenderit Deum atque conciderit, et non meruerit terram promissionis intrare; proque patribus ingressi sunt filii, et rursum placatum exspectent Deum, quod in Christi compleatur adventu.