monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 140, 2
Ac primum sciendum quod Psalmi istius iuxta Hebraicum titulus sit, Oratio Moysi viri Dei: iuxta Septuaginta, Oratio Moysi hominis Dei. Inter hominem autem et virum quid intersit sancta Scriptura nos doceat. Loquitur quinquagenarius ad Eliam: Homo Dei, rex vocat te. Cui ille respondit, Si homo Dei ego sum, descendat ignis de coelo, et comedat te et quinquaginta viros tuos . Ad Timotheum quoque Apostolus scribit: Tu autem, o homo Dei, haec fuge . Porro de viro Dei idem Apostolus instruit: Volo autem vos scire, quod omnis viri caput Christus sit: caput autem mulieris vir: caput vero Christi Deus . Iste vir est, qui caput velare non debet, cum sit imago et gloria Dei, et quotidie orans loquitur: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam sicut a Domini spiritu . Et in alio loco: Donec perveniamus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi . Sive igitur viri, sive hominis appellatio sancto viro competit, et ei qui vidit Deum facie ad faciem, et salva facta est anima eius: cuius ore, creaturam mundi, eorum duntaxat quae visibilia sunt, conditionem hominis, et omnis retro historiae didicimus veritatem, qui non solum nobis quinque reliquit libros, Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros et Deuteronomium: sed undecim quoque Psalmos, ab octogesimo nono, cuius principium est: Domine, refugium factus es nobis, usque ad nonagesimum nonum, qui inscribitur, Psalmus in confessione. Quod autem in plerisque codicibus nonagesimus octavus habet titulum, Psalmus David, in Hebraico non habetur; hanc habente Scriptura sancta consuetudinem, ut omnes Psalmi qui cuius sint, titulos non habent, his deputentur, quorum in prioribus Psalmis nomina continentur.