monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 136, 1
Dilectissimo filio HIERONYMO Presbytero INNOCENTIUS. Nunquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia testatur Apostolus ; et ideo haereticorum correptiones primum fieri iubet magis, quam diuturna duci collatione. Quae regula dum negligenter aspicitur, malum non vitatur quod cavendum est; sed augetur. Tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita qualit viscera nostra ut ratio non tractandi consulendique sit: primum constantiae tuae alloquor fidem. Pro veritate quisque iniuria, aut, ut dicis, periculo percelletur, qui exspectet beatitudinem, multis saepe narrasti; et tuarum te praedicationum bene memorem commonemus. Itaque excitati tanta malorum scena, arripere auctoritatem Sedis Apostolicae ad omne comprimendum nefas, festinavimus; sed in quem insurgeremus, nec nomine appellatum legimus, nec criminis aliqua ratione taxatum. Quod ergo possumus, condolemus. Si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut iudices competentes tribuam, aut si aliquid urgentius sollicitiusque a nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime. Tamen Episcopo fratri meo Ioanni scripsi, ut circumspectius agat: ne quid circa Ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale providere et propellere, ne accideret, vel ne accidat, etiam ipsi sit et postea molestissimum.