monumenta.ch > Hieronymus > bnf11864.91 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 134, 2
Sanctae ac venerabiles filiae tuae Eustochium et Paula , et genere suo, et exhortatione tua digne gradiuntur; specialiterque salutant beatitudinem tuam: omnis quoque fraternitas, quae nobiscum Domino Salvatori servire conatur. Sanctum Presbyterum Firmum, anno praeterito ob rem earum Ravennam, et inde Africam, Siciliamque direximus: quem putamus iam in Africae partibus commorari. Sanctos tuo adhaerentes lateri, ut meo obsequio salutes, precor. Litteras quoque meas ad sanctum Presbyterum Firmum direxi, quae si ad te venerint, ei dirigere non graveris. Incolumem te et mei memorem Christus Dominus custodiat, domine vere sancte et beatissime Papa. Et subter. Grandem Latini sermonis in ista provincia notariorum patimur penuriam; et idcirco praeceptis tuis parere non possumus, maxime in editione Septuaginta, quae asteriscis verubusque distincta est. Pleraque enim prioris laboris fraude cuiusdam amisimus.