monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 133, 13
Quod autem in Scripturis sanctis multi iusti appellentur, ut Zacharias, et Elizabeth, Iob, Iosaphat, et Iosias, et multi quorum nominibus sacra Scriptura contexta est, quanquam in promisso opere plenius (si gratiam Dominus dederit) dicturus sim : tamen in praesenti Epistula hoc breviter perstrinxisse sufficiat, quod iusti appellentur, non quod omni vitio careant; sed quod maiori parte virtutum commendentur. Denique et Zacharias silentio condemnatur , et Iob sub sermone reprehenditur, et Iosaphat, et Iosias, qui iusti absque dubio dicti sunt, fecisse narrantur quae Domino displicerent. Quorum alter impio auxilium tulit , et correptus est a Propheta: alter contra praeceptum Domini ex ore Ieremiae, occurrit Nechao regi Aegyptio, et interfectus est , et tamen uterque iustus appellatur. De caeteris non est huius temporis scribere: neque enim a me librum, sed epistulam flagitasti, qui dictandus est ex otio, et omnes oblatrationes eorum Christi auxilio destruendae: quod nobis sanctarum Scripturarum testimoniis asserendum est, in quibus quotidie credentibus loquitur Deus. Illudque per te sanctae et illustris domus conciliabulum precor, atque commoneo, ne per unum, aut ut multum, tres homunculos, suscipiant tantarum feces haereseon, aut (ut parum dicam) infamiam: ut ubi primum virtus, et sanctitas laudabatur, sordidissimae societatis turpitudo versetur. Sciantque qui huiuscemodi hominibus opes suggerunt, haereticorum multitudinem congregare, et Christi hostes facere et enutrire adversarios eius; frustraque aliud lingua praetendere, cum manu sentire aliud comprobentur