monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 133, 10
Frustra blasphemas et ignorantium auribus ingeris, nos liberum arbitrium condemnare. Damnetur ille qui damnat. Caeterum non ex eo differimus a brutis animalibus, quod liberi arbitrii conditi sumus; sed ipsum liberum, ut diximus, arbitrium Dei nititur auxilio, illiusque per singula ope indiget, quod vos non vultis; sed id vultis, ut qui semel habet liberum arbitrium, Deo adiutore non egeat. Liberum arbitrium dat liberam voluntatem, et non statim ex libero arbitrio homo facit; sed Domini auxilio, qui nullius ope indiget. Tu ipse qui perfectam, et Deo aequalem in hominibus iustitiam iactitas, et peccatorem te esse confiteris, responde mihi, velis, an nolis carere peccato? Si vis, quare iuxta sententiam tuam non imples quod desideras? Sin autem non vis, contemptorem te praeceptorum Dei esse demonstras. Si contemptor es, utique et peccator. Si peccator, audi tibi Scripturam loquentem: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et proiecisti verba mea retrorsum . Verba Dei dum non vis facere, post tergum tuum proiicis. Et novus Apostolus, orbi terrarum facienda, et non facienda decernis. Sed non est ita, ut loqueris: aliud in tua mente versatur. Quando enim te dicis peccatorem, et posse hominem sine peccato esse, si velit; illud vis intelligi, te quidem sanctum esse, et omni carere peccato: sed per humilitatem, peccati nomen assumere: ut alios potius laudes, et tibi detrahas.