monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 133, 9
Reclamabis, et dices, Manichaeorum dogma nos sequi, et eorum qui de diversis naturis Ecclesiae bella concinnant, asserentium malam esse naturam quae immutari nullo modo possit. Et hoc non mihi, sed Apostolo imputa, qui novit aliud esse Deum, aliud esse hominem, aliam carnis fragilitatem, aliam spiritus fortitudinem. Caro enim desiderat contra spiritum, et spiritus contra carnem, et haec invicem sibi adversantur, ut non quae volumus, ipsa faciamus . A me nunquam audies malam esse naturam. Sed quomodo sit carnis fragilitas disserenda, ipso qui scripsit docente, discamus. Interroga eum quare dixerit: non enim quod volo, hoc operor: sed quod odi malum, illud facio. Quae necessitas illius impediat voluntatem, quae tanta vis, odio digna imperet facere, ut non quod vult, sed quod odit, et non vult, facere compellatur? Respondebit tibi: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum figulo, quare me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, de eadem massa, aliud quidem vas facere in honorem, aliud autem in contumeliam ? Obiice Deo fortiorem calumniam, quare adhuc cum in utero essent Esau, et Iacob dixerit: Iacob dilexi, Esau autem odio habui . Accusa eum iniquitatis, cur Achan filius Charmi de Ierichuntina praeda aliqua furatus sit, et tanta millia hominum illius vitio trucidata sint . Quamobrem filii Eli peccaverint, et omnis pene populus exstinctus, arcaque sit capta. David peccavit, ut enumeraret populum, et cur in toto Israele tanta hominum caesa sint millia . Et ad extremum (quod solet nobis obiicere contubernalis vester Porphyrius) qua ratione clemens, et misericors Deus ab Adam usque ad Moysen, et a Moyse usque ad adventum Christi passus sit universas gentes perire ignorantia Legis et mandatorum Dei. Neque enim Britannia fertilis provincia tyrannorum, et Scoticae gentes, omnesque usque ad Oceanum per circuitum barbarae nationes Moysen Prophetasque cognoverant. Quid necesse fuit eum in ultimo venire tempore, et non priusquam innumerabilis periret hominum multitudo? Quam quaestionem beatus Apostolus ad Romanos scribens, prudentissime ventilat, ignorans haec, et Dei concedens scientiae. Dignare igitur et tu ista nescire, quae quaeris. Concede Deo potentiam sui, nequaquam te indiget defensore. Ego miserabilis, qui tuas exspecto contumelias, qui illud semper lego: Gratia salvi facti estis . Et: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata , ut de mea fragilitate loquar, novi me multa velle, quae facienda sunt, et tamen implere non posset SPIRITUS ENIM fortitudo ducit ad vitam, sed carnis fragilitas ducit ad mortem. Et audio Dominum commonentem: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Spiritus promptus est, caro autem infirma .