monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 133, 8
Soletis et hoc dicere, aut possibilia esse mandata, et recte a Deo data: aut impossibilia, et non in his esse culpam qui accipere mandata, sed in eo qui dedit impossibilia. Numquid praecepit mihi Deus, ut essem quod Deus est: ut nihil inter me esset et Dominum Creatorem: ut maior essem Angelorum fastigio, ut haberem quod Angeli non habent? De illo scriptum est quasi proprium: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus in ore eius . Si hoc et mihi cum Christo commune est, quid ille habuit proprium? alioqui per se tua sententia destruetur. Asseris posse hominem esse sine peccato, si velit: et post gravissimum somnum ad decipiendas rudes animas frustra conaris adiungere. Non absque Dei gratia. Si enim semel homo per se potest esse sine peccato, quid necessaria est Dei gratia? Sin autem sine illius gratia nihil potest facere, quid necesse fuit dicere, posse quod non potest? Potest, inquit, esse sine peccato, potest esse perfectus, si voluerit. Quis enim Christianorum non vult esse sine peccato, aut quis perfectionem recusat, si sufficit ei velle; et statim sequitur posse, si velle praecesserit? Nullus Christianorum est, qui nolit esse sine peccato: omnes ergo sine peccato erunt, quia utique omnes cupiunt esse sine peccato. Et in hoc ingratis teneberis, ut quia nullum, aut rarum quemquam sine peccato proferre potes, omnes sine peccato esse posse fatearis. Possibilia, inquit, mandata dedit Deus. Et quis hoc negat? Sed quomodo haec intelligenda sit sententia, vas electionis apertissime docet; ait enim: Quod erat impossibile legis , in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum in carne . Et iterum: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro . Quod ne de lege Moysi tantum dictum putes, et non de omnibus mandatis, quae uno legis nomine continentur, idem Apostolus scribit, dicens: Consentio enim legi Dei iuxta interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum . Cur autem hoc dixerit, alio sermone demonstrat. Scimus enim quod lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Quod enim operor, non cognosco. Non enim quod volo, illud operor, sed quod odi, illud facio. Sin autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem nequaquam operor illud, sed quod in me habitat, peccatum. Scio enim quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo, malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio, nequaquam ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum .