monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 133, 7
Audite, quaeso, audite sacrilegum. 'Si, inquit, voluero curvare digitum, movere manum, sedere, stare, ambulare, discurrere, sputa iacere, duobus digitulis narium purgamenta decutere, relevare alvum, urinam digerere, semper mihi auxilium Dei necessarium erit?' Audi ingrate, imo sacrilege, Apostolum praedicantem: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid agitis, omnia in nomine Dei agite . Et illud Iacobi, Ecce nunc qui dicitis, hodie aut cras proficiscemur in illam civitatem, et faciemus illic annum unum, ut negotiemur et lucremur, qui nescitis de crastino. Quae enim est vita vestra? Aura est enim sive vapor paululum apparens: deinde dissipatur, pro eo quod debeatis dicere: si Dominus voluerit, et vixerimus, faciemus aut hoc aut illud. Nunc autem exsultatis in superbiis vestris, omnis istiusmodi gloriatio pessima est . Iniuriam tibi fieri putas et destrui arbitrii libertatem, si ad Deum semper auctorem recurras, si ex illius pendeas voluntate, et dicas: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos? . Unde et audes lingua proferre temeraria, unumquemque arbitrio suo regi? Si suo arbitrio regitur, ubi est auxilium Dei? Si Christo rectore non indiget, quomodo scribit Ieremias: Non est in homine via eius. Et: a Domino gressus hominis diriguntur? . Facilia dicis Dei esse mandata, et tamen nullum proferre potes, qui universa compleverit. Responde mihi, facilia sunt, an difficilia? Si facilia, profer quis ea impleverit, et cur David in Psalmo canat: Qui fingis laborem in praecepto . Et iterum: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras . Et Dominus in Evangelio: Intrate per angustam portam . Et: Diligite inimicos vestros . Et: Orate pro iis qui persequuntur vos? . Sin autem difficilia, cur ausus es dicere, facilia esse Dei mandata, quae nullus impleverit? Non intelligis tuas inter se repugnare sententias? Aut enim facilia sunt, et infinita est multitudo hominum, qui ea impleverint: aut difficilia, et temere dixisti esse facile, quod difficile est.