monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 133, 6
Qui haec dicit, quam non excedit blasphemiam? quae haereticorum venena non superat? Asserunt se per arbitrii libertatem nequaquam ultra necessarium habere Deum; et ignorant scriptum: Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? . Magnas agit Deo gratias, qui per libertatem arbitrii rebellis in Deum est: quam nos libenter amplectimur, ita duntaxat, ut agamus semper gratias largitori; sciamusque nos nihil esse, nisi quod donavit, in nobis ipse servaverit, dicente Apostolo: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei . Velle et currere meum est: sed ipsum meum, sine Dei semper auxilio non erit meum. Dicit enim idem Apostolus: Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere . Et Salvator in Evangelio: Pater meus usque modo operatur, et ego operor . Semper largitor, semperque donator est. Non mihi sufficit, quod semel donavit, nisi semper donaverit. Peto, ut accipiam: et cum accepero, rursus peto. Avarus sum ad accipienda beneficia Dei, nec ille deficit in dando, nec ego satior in accipiendo. Quanto plus bibero, tanto plus sitio. Legi enim a Psalmista cantari. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus . Omne quod habemus bonum, gustus est Domini. Cum me putavero ad calcem pervenisse virtutum, tunc habebo principium. Principium enim sapientiae timor Domini , qui expellitur atque destruitur caritate. HAEC HOMINIBUS sola perfectio, si imperfectos esse se noverint. Et vos, inquit, cum omnia feceritis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus . Si inutilis est qui fecit omnia, quid de illo dicendum est, qui explere non potuit? Unde et Apostolus, ex parte accepisse, et ex parte comprehendisse se dicit, et necdum esse perfectum, praeteritorumque oblivisci, et in futurum se extendere . Qui semper praeteritorum obliviscitur, et futura desiderat, ostendit se praesentibus non esse contentum. Quod autem sursum deorsum iactitant, liberum a nobis arbitrium destrui, audiant e contrario eos arbitrii destruere libertatem, qui male eo abutuntur adversum beneficium largitoris. Quis destruit arbitrium? ille, qui semper Deo agit gratias, et quodcumque in suo rivulo fluit, ad fontem refert? an qui dicit: Recede a me quia mundus sum : non habeo te necessarium? Dedisti enim mihi semel arbitrii libertatem, ut faciam quod voluero: quid rursum te ingeris, ut nihil possim facere, nisi tu in me tua dona compleveris? Fraudulenter praetendis Dei gratiam, ut ad conditionem hominis referas, et non in singulis operibus auxilium Dei requiras; ne scilicet liberum arbitrium videaris amittere; et cum Dei contemnas adminiculum, hominum quaeras auxilia.