monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 133, 5
Illud vero quod ad decipiendos homines quosque postea huic sententiae coaptarunt cum prima legentes fronte decipiat, introspectum et diligentissime ventilatum, decipere non potest. Ita enim Dei gratiam ponunt, ut non per singula opera eius nitamur et regamur auxilio: sed ad liberum referunt arbitrium, et ad praecepta legis ponentes illud Isaiae: Legem enim Deus in adiutorium posuit , ut in eo Deo referendae sint gratiae, quod tales nos condiderit, qui nostro arbitrio possimus et eligere bona, et vitare mala. Et non intelligunt ista dicentes, quod per os eorum, intolerabilem blasphemiam diabolus sibilet. Si enim in eo tantum Dei est gratia, quod propriae nos condidit voluntatis, et libero arbitrio contenti sumus; nec ultra eius indigemus auxilio, ne si indiguerimus liberum frangatur arbitrium: ergo nequaquam ultra orare debemus: nec illius clementiam precibus flectere, ut accipiamus quotidie, quod semel acceptum in nostra est potestate. Istiusmodi homines tollunt orationem, et per liberum arbitrium, non homines propriae voluntatis, sed Dei potentiae factos se esse iactant, qui nullius ope indigent. Tollantur et ieiunia, omnisque continentia. Quid enim mihi necesse est laborare, ut accipiam per industriam, quod semel meae factum est potestatis? Hoc quod dico, meum non est argumentum: Unus discipulorum eius, imo iam magister et totius ductor exercitus, et contra Apostolum vas perditionis, per soloecismorum, et non (uti iactitant) Syllogismorum spineta decurrens, sic philosophatur et disputat. 'Si nihil ago absque Dei auxilio, et per singula opera, eius est omne quod gessero, ergo non ego qui laboro, sed Dei in me coronabitur auxilium, frustraque dedit arbitrii potestatem, quam implere non possum, nisi ipse me semper adiuverit. Destruitur enim voluntas, quae alterius ope indiget. Sed liberum dedit arbitrium Deus, quod aliter liberum non erit, nisi fecero quod voluero. Ac per hoc ait: Aut utor semel potestate, quae mihi data est, ut liberum servetur arbitrium: aut si alterius ope indigeo, libertas arbitrii in me destruetur.'