monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 133, 3
Nihil novi asserunt, qui in huiuscemodi applaudente sibi perfidia, simplices quidem et indoctos decipiunt: sed Ecclesiasticos viros, qui in lege Dei, die ac nocte meditantur, decipere non valent. Pudeat ergo eos principium et sociorum suorum, qui aiunt, posse hominem sine peccato esse si velit, quod Graeci dicunt ἀναμάρτητον. Et quia hoc Ecclesiarum per Orientem aures ferre non possunt, simulant se, sine peccato, quidem dicere, sed ἀναμάρτητον dicere non audere; quasi aliud sit sine peccato, aliud ἀναμάρτητον, et non Graecum sermonem, qui apud illos compositus est, duobus verbis sermo Latinus expresserit. Si absque peccato dicis, et ἀναμάρτητον dicere te, diffiteris, damna eos ergo qui ἀναμάρτητον praedicant. Sed non facis. Nosti enim quid intrinsecus discipulos tuos doceas, aliud ore commemorans, et aliud caelans conscientia: nobisque alienis et indoctis loqueris per parabolas, tuis autem mysteria confiteris: et hoc iuxta Scripturam te facere iactas; quia dictum est: turbis Iesus in parabolis loquebatur : et ad discipulos in domo dicit: Vobis datum est scire mysteria regni coelorum, illis autem non est datum . Sed ut dicere coeperam, exponam breviter principum et sociorum tuorum nomina, ut animadvertas, qualium consortio gloriaris. Manichaeus electos suos, quos inter ἀψἱδας Platonis in coelestibus collocat, dicit omni carere peccato, nec si velint, posse peccare. Ad tanta enim eos virtutum culmina transcendisse, ut carnis operibus illudant. Priscillianus in Hispania pars Manichaei (de turpitudine cuius te discipuli diligunt plurimum) verbum perfectionis, et scientiae tibi temere vindicantes, soli cum solis clauduntur mulierculis, et illud eis inter coitum amplexusque decantant: Tum pater omnipotens foecundis imbribus aether Coniugis in gremium laetae descendit: et omnes Magnus alit, magno commixtus corpore, foetus. . Qui quidem partem habent Gnosticae haereseos, de Basilidis impietate venientem. Unde et vos asseritis eos, qui absque legis scientia sunt, peccata vitare non posse. Quid loquor de Priscilliano, qui et saeculi gladio, et totius orbis auctoritate damnatus est? Evagrius Ponticus Iberita, qui scribit ad Virgines, scribit ad Monachos, scribit ad eam cuius nomen nigredinis testatur perfidiae tenebras, edidit librum et sententias περὶ ἀπαθεὶας quam nos impassibilitatem vel imperturbationem possumus dicere; quando nunquam animus nullo perturbationis vitio commovetur: et ut simpliciter dicam, vel saxum, vel Deus est. Huius libros per Orientem Graecos, et interpretante discipulo eius Ruffino, Latinos plerique in Occidente lectitant. Qui librum quoque scripsit, quasi de Monachis: multosque in eo enumerat, qui nunquam fuerunt, et quos fuisse describit Origenistas: et ab Episcopis damnatos esse non dubium est, Ammonium videlicet, et Eusebium, et Euthymium, et ipsum Evagrium, Or quoque et Isidorum, et multos alios, quos enumerare taedium est: et iuxta illud Lucretii: Ac veluti pueris absinthia tetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt dulci mellis flavoque liquore . Ita ille unum Ioannem in ipsius libri posuit principio, quem et catholicum et sanctum fuisse non dubium est, ut per illius occasionem caeteros quos posuerat haereticos, Ecclesiae introduceret. Illam autem temeritatem, imo insaniam eius, quis digno possit explicare sermone, quod librum Xysti Pythagorei, hominis absque Christo atque Ethnici, immutato nomine, Sixti Martyris, et Romanae Ecclesiae Episcopi praenotavit? in quo iuxta dogma Pythagoricorum, qui hominem exaequant Deo, et de eius dicunt esse substantia, multa de perfectione dicuntur: UT QUI VOLUMEN Philosophi nesciunt, sub Martyris nomine bibant de aureo calice Babylonis. Denique in ipso volumine nulla Prophetarum, nulla Patriarcharum, nulla Apostolorum, nulla Christi fit mentio: ut Episcopum et Martyrem sine Christi fide fuisse contendat. Unde et vos plurima contra Ecclesiam usurpatis testimonia. Fecerat hoc et in sancti Pamphili Martyris nomine, ut librum primum sex librorum defensionis Origenis, Eusebii Caesariensis, quem fuisse Arianum, nemo est qui nesciat, nomine Pamphili Martyris praenotaret, quo scilicet egregia illa quatuor Origenis περὶ Ἀρχῶν volumina Latinis infunderet auribus. Vis adhuc et alium nosse tui erroris principem? Doctrina tua Origenis ramusculus est. In eo enim Psalmo ubi scriptum est (ut de caeteris taceam) Insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei . asserit virum sanctum, de quorum videlicet et tu numero es, cum ad virtutum venerit summitatem, ne in nocte quidem ea pati, quae hominum sunt, nec cogitatione vitiorum aliqua titillari. Nec erubescas de societate talium, renuens eorum nomina, quorum blasphemiis iungeris. Ioviniani secunda quaestio, tui ingenii disciplina est. Quidquid illi responsum est, tibi responsum credito. Nec fieri potest, ut diversus sit eorum exitus, quorum est una sententia.