monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 11 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 132, 21
'Multa dixi quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec tamen quae approbas, non exspectas discere, quod ea docere consuevisti. Si quid autem est in eis, quantum ad rem ipsam pertinet: nam quali eloquio explicata sint, non nimis curo. Si quid ergo in eis est, quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas, et me corrigere non graveris. Infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat, et de his Domino Deo nostro, cuius munere talis es, gratias agit. Unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro, quam promptius quoslibet docere quod scio; quanto iustius abs te hoc caritatis debitum flagito, cuius doctrina in nomine et adiutorio Domini tantum in Latina lingua Ecclesiasticae litterae adiutae sunt, quantum nunquam antea potuerunt? Maxime tamen istam sententiam: 'Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus :' si quo alio modo exponi melius posse novit tua dilectio, per Dominum obsecro, ut id nobiscum communicare digneris.'