monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 132, 20
'Et hoc utique iustum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. Inest quippe Deo et misericordia iudicanti, et iudicium miseranti, propter quod ei dicitur, 'Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine .' Nam quisquis velut nimium iustus, iudicium sine misericordia, quasi securus expectat, iram iustissimam provocat, quam timens ille dixit: 'Ne intres in iudicium cum servo tuo .' Unde dicitur populo contumaci: 'Quid vultis mecum iudicio contendere ?' Cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? Aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato ? Quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia iudicio? Sed erga illos qui misericordiam fecerunt, veraciter dicendo, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus : et sine murmuratione dando: hilarem enim datorem diligit Deus . 'Denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos vehementer illa sententia terruerat, consoletur, cum admonet, quomodo etiam quotidiana peccata, sine quibus hic non vivitur, quotidianis remediis expientur, ne homo qui cum in uno offenderit, fit omnium reus , in multis offendendo, quia in multis offendimus omnes, propter magnum aggerem reatus sui, minutatim collectum, ad tribunal tanti iudicis perveniat, et eam quam non fecit misericordiam non inveniat; sed potius dimittendo atque dando mereatur sibi dimitti peccata, reddique promissa.'