monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 132, 11
Absit autem ut quisquam fidelis existimet tot millia servorum Christi, qui veraciter dicunt se habere peccatum, ne seipsos decipiant, et veritas in eis non sit, nullam habere virtutem, cum virtus magna sit sapientia. Dixit autem, ipsa sapientia, homini, Ecce pietas est sapientia . Absit ergo ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines, Dei non habere pietatem, quam Graeci vel εὐσέβειαν, vel expressius et plenius θεοσέβειαν vocam. Quid autem pietas est, nisi Dei cultus? ET UNDE ILLE COLITUR NISI CARITATE? Caritas igitur de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta, magna et vera virtus est, quia ipsa est finis praecepti. Merito dicta est fortis, sicut mors , sive quia nemo eam vincit, sicut mortem: sive quia in hac vita usque ad mortem est mensura caritatis, sicut Dominus ait: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis : sive potius, quia sicut mors animam avellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus. Huic subservit scientia, cum est utilis: nam sine illa inflat. Quod vero illa aedificando impleverit, nihil ibi ista inane quod inflet inveniet. Utilem porro scientiam definiendo monstravit: ubi cum dixisset, Ecce pietas est sapientia, continuo subiunxit: Abstinere vero a malis, scientia est . Cur ergo non dicimus, qui hanc virtutem habet, habere omnes: cum plenitudo Legis, sit caritas ? An quanto magis est in homine, tanto magis est virtute praeditus: quanto autem minus , tanto minus inest virtus ei; quia ipsa est virtus: et quanto minus est virtus, tanto maius est vitium? Ubi ergo illa plena et perfecta erit, nihil ex vitio remanebit.