monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 131, 27
'Haec autem difficultas etiam illos sequitur, qui iam existentes alibi animas, et ab initio divinorum operum praeparatas, a Deo mitti opinantur in corpora. Nam et ab his hoc idem quaeritur, Si animae inculpatae obedienter veniunt, quo mittuntur; cur in parvulis, si non baptizati vitam istam finierint, puniuntur? Eadem prorsus in utraque sententia difficultas est. Illi sibi videntur de hac facilius exire quaestione, qui animas asseverant pro meritis vitae prioris, singulas singulis corporibus implicari. Hoc enim putant esse in Adam mori, in carne scilicet, quae propagata est ex Adam, supplicia pendere: a quo reatu, inquiunt, gratia Christi liberat pusillos cum magnis. Hoc quidem recte, veraciter, optimeque, quod gratia Christi liberat a reatu peccatorum pusillos cum magnis. Sed in alia superiore vita peccare animas, et inde praecipitari in carceres carneos, non credo, non acquiesco, non consentio . Primo, quoniam nescio per quos circuitus fieri id aiunt isti: ut post nescio quanta volumina saeculorum iterum ad istam sarcinam corruptibilem carnis, et supplicia pendenda redeundum sit: qua opinione quid horribilius cogitari possit ignoro. Deinde quis tandem iustus defunctus est, de quo non, si isti vera dicunt, solliciti esse debeamus, ne in sinu Abrahae peccans, in flammas illius divitis deiiciatur? Cur enim non et post hoc corpus peccari possit, si et ante potuit? Postremo et longe aliud est in Adam peccasse. Unde dicit Apostolus: In quo omnes peccaverunt : et aliud est extra Adam, nescio ubi peccasse: et ideo in Adam, id est, in carnem quae ex Adam propagata est, tanquam in carcerem trudi. Illam vero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere volo, nisi necesse sit. Atque utinam ista de qua nunc agimus, si vera est, sic abs te defendatur, ut hoc iam necesse non sit.'