monumenta.ch > Lucanus > sectio 557 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 131, 17
'De ingeniorum vero diversitate , imo absurditate, quid dicam; quae quidem in parvulis latet, sed ab ipsis exordiis naturalibus ducta, apparet in grandibus, quorum nonnulli tam tardi et obliviosi sunt, ut ne prima quidem discere litterarum elementa potuerint: quidam vero tantae sunt fatuitatis, ut non multum a pecoribus differant; quos moriones vulgo vocant. Respondetur fortasse, corpora hoc faciunt. Sed numquid secundum hanc sententiam quam defendi volumus, anima sibi corpus elegit, et in eligendo cum falleretur, erravit? aut cum in corpus cogeretur intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turbis, ipsa aliud non invenit, et sicut in spectaculo aliquo locum, ita carnem non quam voluit, sed quam valuit, occupavit? Numquid haec et talia vel dicere possumus, vel sentire debemus? Doce igitur quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio novarum animarum singillatimque factarum singulis corporibus.'