monumenta.ch > Hieronymus > Proverbia, 8 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 131, 15
'Illud vero quod in libro adversus Ruffinum posuisti , quosdam huic sententiae calumniari, quod Deum dare animas adulterinis conceptibus videatur indignum, unde conantur adstruere meritis gestae ante carnem vitae animas quasi ad ergastula huius mundi iuste posse perduci, non me movet multa cogitantem, quibus haec possit calumnia refutari. Et quod ipse respondisti, non esse vitium sementis in tritico quod furto dicitur esse sublatum, sed in eo qui frumenta furatus est; nec idcirco terram non debuisse gremio suo semina confovere, quia sator immunda ea proiecerit manu; elegantissima similitudo est. Quam et antequam legerem nullas mihi obiectio ista de adulterinis foetibus in hac quaestione faciebat angustias, generaliter intuenti multa bona Deum facere, etiam de nostris malis nostrisque peccatis. Animalis autem cuiuscumque creatio, si habeat pium prudentemque consideratorem, ineffabilem laudem Creatori excitat; quanto magis creatio non cuiuslibet animalis, sed hominis? Si autem causa creandi quaeritur, nulla citius et melius respondetur, nisi quia omnis creatura Dei bona est. Et quid dignius quam ut bona faciat bonus Deus, quae nemo potest facere nisi Deus?'