monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 131, 12
'Verum his qui haec ideo dicunt ne credatur modo Deus, sicut illam unam novas animas, quae non erant, facere; sed ex illa una, quae iam erat, eas creare, vel ex fonte aliquo sive thesauro quodam, quem tunc fecit, eas mittere, facile respondetur, etiam illis sex diebus multa Deum creasse ex his naturis, quas iam creaverat, sicut ex aquis alites et pisces; ex terra autem arbores, foenum, animalia: sed quod ea, quae non erant, tunc fecerit, manifestum est. Nulla enim erat avis, nullus piscis, nulla arbor, nullum animal: et bene intelligitur ab his creatis requievisse, quae non erant, et creata sunt, id est cessasse, nec ultra quae non erant, crearentur. Sed nunc quod dicitur, animas non in nescio quo fonte iam exsistentes mittere, nec de seipso tanquam suas particulas irrorare, nec de illa una originaliter trahere, nec pro delictis ante carnem commissis carneis vinculis compedire, sed novas creare singulas singulis suam, cuique nascenti, non aliquid facere dicitur, quod ante non fecerat. Iam enim sexto die fecerat hominem ad imaginem suam, quod utique secundum animam rationalem fecisse intelligitur. Hoc et nunc facit, non instituendo quod non erat, sed multiplicando quod erat. Unde et illud verum est, quod a rebus, quae non erant, instituendis requievit. Et hoc verum est, quod non solum gubernando quae fecit, verum etiam aliquid non quod nondum, sed quod iam creaverat, numerosius creando usque nunc operatur. Vel sic ergo vel alio modo quolibet eximus ab eo, quod nobis obiicitur de requie Dei ab operibus suis, ne propterea non credamus nunc usque fieri animas novas, non ex illa una, sed sicut illam unam.