monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 131, 11
'Ea vero quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere, sicut est illud, quo eam sibi quidam videntur urgere, quomodo consummaverit Deus omnia opera sua sexto die, et septimo requieverit , si novas adhuc animas creat? Quibus si dixerimus quod ex Evangelio in supra dicta epistula posuisti, Pater meus usque nunc operatur : respondent, operatur, dictum est, institutas administrando, non novas instituendo naturas, ne Scripturae Geneseos contradicatur ubi apertissime legitur consummasse Deum omnia opera sua. Nam et quod eum scriptum est requievisse, utique a creandis nobis creaturis intelligendum est, non a gubernandis; quia tunc ea quae non erant, fecit, a quibus faciendis requievit: quia consummaverat omnia, quae antequam essent, vidit esse facienda, ut deinceps non ea quae non erant, sed ex his quae iam erant, crearet et faceret quidquid faceret. Ita utrumque verum esse monstratur, et quod dictum est, Requievit ab operibus suis: et quod dictum est, Usque nunc operatur: quoniam Genesi non potest Evangelium esse contrarium.'