monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 131, 8
'PROINDE ne longum faciamus, hoc certe sentis, quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo Deus faciat. Cui sententiae ne obiiciatur, quod omnes creaturas sexto die consummaverit Deus, et septimo die requieverit, adhibes testimonium ex Evangelio, Pater meus usque nunc operatur : Sic enim ad Marcellinum scripsisti: in qua epistula etiam mei commemorationem benevolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei ipsam facilius possem explicare sententiam. Quod si potuissem, non ille hoc abs te tam longe posito inquireret; si tamen id tibi ex Africa scripsit. Nam quando scripserit nescio; tantum scio quod de hoc bene cognoverit cunctationem meam: unde me inconsulto facere voluit. Quanquam etiam si consuleret, magis hortarer, et gratias agerem quod nobis omnibus conferre posset, nisi tu breviter rescribere, quam respondere maluisses. Credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire, quod ille quaesiverat. Ecce volo ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo.'