monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 131, 6
'NUNC accipe, quaeso, quid requiram, et noli me spernere, sic non te spernat, qui pro nobis dignatus est sperni. Quaero ubi contraxerit anima reatum, quo trahitur in condemnationem, etiam infantis morte praeventi, si ei per sacramentum quo etiam parvuli baptizantur, Christi gratia non subvenerit. Non enim es ex illis, qui modo nova quaedam garrire coeperunt, dicentes, nullum reatum esse ex Adam tractum qui per baptismum in infante solvatur. Quod te sapere si scirem, imo nisi te id non sapere scirem, nequaquam hoc abs te quaererem aut quaerendum putarem. Sed quia tenemus de hac re sententiam tuam concinentem catholicae fundatissimaeque fidei, quia et Ioviniani vaniloquia redarguens, adhibuisti testimonium ex libro Iob, Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cuius est diei unius vita super terram : deinde adiunxisti, Tenemurque rei in similitudinem praevaricationis Adae: et liber tuus in Ionam prophetam satis hoc insigniter dilucideque declarat, ubi ieiunare parvulos propter ipsum originale peccatum, merito coactos esse dixisti: non inconvenienter abs te quaero hunc reatum anima ubi contraxerit, unde oporteat eam etiam in illa aetate per sacramentum Christianae gratiae liberari.'