monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 131, 5
'Certus etiam sum, animam nulla Dei culpa, nulla Dei necessitate vel sua, sed propria voluntate in peccatum esse collapsam, nec liberari posse de corpore mortis huius, vel suae voluntatis virtute, tanquam sibi ad hoc sufficiente, vel ipsius corporis morte, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Quaecumque autem sine gratia mediatoris et sacramento eius, in qualibet corporis aetate, de corpore exierit, et in poenam futuram, et in ultimo iudicio recepturam corpus ad poenam. Si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regenerentur in Christo ad eius pertinens societatem, et requiem post mortem corporis habituram, et corpus ad gloriam recepturam. Haec sunt, quae de anima firmissime teneo.'