monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 130, 19
Dubito an loquar: sed velim, nolim, quia crebro fit, dicendum est: non quo haec in te timere debeam, quae ista forsitan nescias, nec unquam audieris: sed quo per occasionem tui, caeterae praemonendae sint. Cincinnatulos pueros et calamistratos, et peregrini muris olentes pelliculas, de quibus illud Arbitri est: Non bene olet, qui bene semper olet, quasi quasdam pestes et venena pudicitiae virgo devitet: ut taceam de caeteris, quorum importuna visitatio et se infamat, et alias; ut etiam si nihil mali perpetretur: tamen hoc sit vel maximum malum, frustra patere maledictis et morsibus Ethnicorum. Nec hoc de omnibus dicimus, sed de his, quos Ecclesia ipsa reprehendit; quos interdum abiicit; in quos nonnunquam episcoporum et presbyterorum censura desaevit: ut prope periculosius sit lascivis puellis ad loca religionis, quam ad publicum procedere. Quae vivunt in monasterio, et quarum simul magnus est numerus, nunquam solae, nunquam sine matre procedant. De agmine columbarum crebro accipiter unam separat, quam statim invadat et laceret, cuius carnibus et cruore saturetur. Morbidae oves suum relinquunt gregem, et luporum faucibus devorantur. Scio ego sanctas virgines, quae diebus festis propter frequentiam populorum, pedem domi cohibent; nec tunc egrediuntur, quando maior est adhibenda custodia, et publicum penitus devitandum. Ante annos circiter triginta, de Virginitate servanda edidi librum , in quo necesse fuit mihi ire contra vitia, et propter instructionem virginis, quam monebam, diaboli insidias patefacere. Qui sermo offendit plurimos, dum unusquisque in se intelligens quod dicebatur, non quasi monitorem libenter audivit, sed quasi criminatorem sui operis aversatus est. Verumtamen quid profuit armasse exercitum reclamantium, et vulnus conscientiae dolore monstrasse? Liber manet, homines praeterierunt. Scripsi et ad plerasque virgines ac viduas σπουδασμάτια et quidquid dici poterat, in illis opusculis defloratum est: ut aut superfluo eadem a nobis repetantur, aut nunc praetermissa, plurimum noceant. Certe et beatus Cyprianus egregium de virginitate volumen edidit, et multi alii, tam latino sermone, quam graeco; omniumque gentium litteris atque linguis, praecipue in Ecclesiis ἀγνὴ vita laudata est. Sed hoc ad eas pertineat, quae necdum elegerunt virginitatem, et exhortatione indigent, ut sciant quale sit, quod eligere debeant. Nobis electa servanda sunt, et quasi inter scorpiones et colubros incedendum, ut accinctis lumbis, calceatis pedibus, et apprehensis manu baculis, iter per insidias huius saeculi, et inter venena faciamus; ut possimus ad dulces Iordanis pervenire aquas, et terram repromissionis intrare, et ad domum Dei ascendere, ac dicere cum propheta: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae . Et illud: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae . Felix illa conscientia et beata virginitas, in cuius corde, praeter amorem Christi, qui est sapientia, castitas, patientia atque iustitia, caeteraeque virtutes, nullus alius versatur amor; nec ad recordationem hominis, aliquando suspirat; nec videre desiderat, quem cum viderit, nolit dimittere. Sanctum virginum propositum, et coelestis Angelorumque familiae gloriam, quarumdam non bene se agentium, nomen infamat. Quibus aperte dicendum est, ut aut nubant, si se non possunt continere, aut contineant, si nolunt nubere. Digna res risu, imo planctu, incedentibus dominis, ancilla virgo procedit ornatior, ut pro nimia consuetudine quam incomptam videris, dominam suspiceris. Nonnullae separata et absque arbitris quaerunt hospitia, ut vivant licentius: utantur balneis, faciantque quod volunt, et devitent conscientias plurimarum. Haec videmus et patimur, et si aureus nummus affulserit, inter bona opera deputamus.