monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 130, 18
Matronarum maritis ac saeculo servientium, tibi consortia declinentur, ne sollicitetur animus, et audias, quid vel maritus uxori, vel uxor locuta sit viro. Venenatae sunt huiuscemodi confabulationes. Super quarum damnatione, saecularem versum assumens Apostolus, fecit Ecclesiasticum: Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae . Cuius Iambici metrum dum verbum servat ex verbo, nequaquam expressit latina translatio. Graves feminae, et maxime viduae, ac virgines, tibi comites eligantur: quarum probata est conversatio, sermo moderatus, sancta verecundia. Fuge lasciviam puellarum, quae ornant capita, crines a fronte demittunt, cutem peliunt, utuntur pigmentis, adstrictas habent manicas, vestimenta sine ruga, soccosque crispantes: ut sub nomine virginali, vendibilius pereant . Mores enim et studia dominarum, plerumque ex ancillarum et comitum moribus iudicantur. Illa tibi sit pulchra, illa amabilis, illa habenda inter socias quae se nescit esse pulchram; quae negligit formae bonum, et procedens ad publicum, non pectus et colla denudat, nec pallio revoluto cervicem aperit; sed quae celat faciem, et vix uno oculo, qui viae necessarius est, patente ingreditur.